|
Sunt enim quidam, qui circa spiritualia desides et pigri instar populi
peccatoris, super manna coeleste nauseant, videntesque alios circa
temporalia occupatos, invident, detrahunt, murmurant, et pro
stercoribus, quibus ipsi foedantur, zeli et amaritudinum stimulos
ferunt: de quibus si forte aliquam temporalium dispensationem fuerint
adepti, convenienter dici potest: Qui nutriti erant in croceis,
amplexati sunt stercora (Thren. IV, 5). Cum igitur nec illis,
qui in coenobiis sunt, quibus in Martha non parva communio est, circa
plurima occupari conceditur; quanto minus tibi, quae te totam de
saeculo exuisti, cui non solum possidere, sed nec videre, nec audire
licet quae saeculi sunt.
|
|