CAPUT XLV. Ut sanctimonialis debet si quid sibi superest, erogare.

Si enim nihil tibi quisquam det ad erogandum, unde habebis quod eroges? si vero ex tuo aliquid habes labore, da non tua, sed alterius manu; si abunde tibi provenit victus. Unde tibi aliena distribuere, cum nihil tibi supra necessarium liceat usurpare? Quid ergo beneficii impendes proximo? Nihil ditius bona voluntate, ut ait quidam sanctus: hanc largire. Quid humanius pietate? hanc impende. Quid utilius oratione? hanc largire.