|
Itaque totum mundum uno dilectionis sinu complectere, ubi simul
omnes, qui boni sunt, considera, congratulare; ubi mali, intuere et
luge. Ibi occurrant animo miseria pauperum, orphanorum gemitus,
viduarum desolatio, tristium moestitudo, necessitates peregrinantium,
pericula navigantium, vota virginum, tentationes monachorum,
praelatorum sollicitudo, labor militantium. Omnibus pectus tuae
dilectionis aperias: his tuas impende lacrymas, pro his tuas preces
fundas. Haec eleemosyna Deo gratiosior, Christo acceptior, tuae
professioni aptior, his quibus impenditur fructuosior. Hujus munus
beneficii tuum propositum adjuvat, non perturbat dilectionem proximi;
auget, non minuit; mentis quietem servat, non impedit. Quod nihil
est appetendum, ut habeatur ad largiendum; cum nihil habere sit
perfectum. Quid his plura dicamus? Cum sancti, ut perfecte possent
proximos diligere, studuerunt in hoc mundo nihil habere, nihil vel
sine appetitu possidere. Agnoscis verba beati Gregorii. Vide quam
contra multi sapiunt: ut enim charitatis impleant legem, quaerunt ut
habeant quod erogent; cum ejus perfectionem ipsis adscribat, qui nihil
habendum, nihi vel sine appetitu possidendum arbitrantur.
|
|