|
His de proximi dilectione praemissis, de dilectione Dei pauca
subjungam . Nam licet utraque soror Deum proximumque dilexerit,
specialiter tamen circa obsequium proximorum occupabatur Martha, ex
divinae vero lectionis fonte hauriebat Maria. Ad Dei vero
dilectionem duo pertinent, affectus mentis, et effectus operis. Et
opus hoc in virtutum exercitio; affectus vero mentis in spiritualis
gustus dulcedine. Exercitium virtutum in certo vivendi modo, in
jejuniis, in vigiliis, in opere, in dilectione, in oratione, in
paupertate et caeteris hujusmodi commendatur; affectus salutari
meditatione nutritur. Itaque ut ille dulcissimus amor Jesu in tuo
crescat affectu, triplici meditatione opus habes: de praeteritis
scilicet, praesentibus et futuris, id est de praeteritorum
recordatione, de experientia praesentium, de consideratione
futurorum. Cum igitur mens tua fuerit ab omni cogitationum sorde
virtutum exercitio purgata, jam oculos defaecatos ad posteriora
retorque. Ac primum cum beata Maria ingressa cubiculum, libros
quibus Virginis partus cum Christi prophetatur adventu, evolve. Ibi
adventum Angeli praestolare, ut videas intrantem, audias salutantem:
et sicut repleta stupore et ecstasi dulcissimam dominam tuam cum Angelo
salutante salutes, clama dicens, Ave gratia plena, Dominus tecum:
benedicta tu in mulieribus (Luc. I, 28). Hoc plenius
repetens, quae sit haec gratiae plenitudo, de qua totus mundus gratiam
mutuavit, quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
plenum gratiae et veritatis (Joan. I, 14), contemplare, et
admirare Dominum, qui terram implet et coelum, intra unius puellae
viscera claudi, quam Pater sanctificavit, Filius fecundavit,
obumbravit Spiritus sanctus. O dulcis domina, quanta inebriabaris
dulcedine, quo amoris igne succendebaris, cum sentires in mente et
ventre tantae majestatis praesentiam; cum de tua carne sibi carnem
assumeret, et membra quibus corporaliter omnis plenitudo divinitatis
habitaret, e tuis sibi membris aptaret! Haec omnia propter te,
virgo, ut Virginem, quam imitari proposuisti, diligas, et Virginis
fructum , cui nupsisti. Jam nunc cum dulcissima domina tua in montana
conscende, et sterilis et virginis suavem intuere complexum; et
salutationis officium, in quo servulus Dominum, praeco judicem, vox
Verbum, intus anilia viscera conclusus in virginis utero clausum
agnovit, et indicibili gaudio salutavit. Beati ventres in quibus
totius mundi salus exoritur, pulsisque tenebris tristitiae, sempiterna
laetitia prophetatur. Quid agis, o virgo? Accurre, quaeso,
accurre, et tantis gaudiis admiscere, prosternere ad pedes utriusque,
et in unius ventre sponsum tuum amplectere, amicum vero ejus in
alterius utero venerare. Hunc euntem in Bethleem cum omni devotione
prosequere, et in hospitium divertens, cum illa assiste, et obsequere
parienti; locatoque in praesepio parvulo, erumpe in vocem
exsultationis, clamans cum Isaia: Parvulus natus est nobis, et
filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Amplectere dulce illud
praesepium. Vincat verecundiam amor, timorem depellat affectus, ut
sacratissimis pedibus figas labia, et oscula gemines . Exinde
pastorum excubias mente pertracta, Angelorum exercitum admirare,
coelesti melodiae tuas interpone partes, corde simul et ore decanta:
Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14).
|
|