|
Vix aliquam inclusarum hujus temporis solam invenies, ante cujus
fenestram non anus garrula vel nugigerula mulier sedeat, quae eam
fabulis occupet, rumoribus aut detractionibus pascat, illius vel
illius monachi vel clerici vel alterius cujuslibet ordinis viri formam,
vultum moresque describat. Illecebrosa quoque interserat, puellarum
lasciviam, viduarum, quibus licet quidquid libet, libertatem,
conjugum in viris fallendis explendisque voluptatibus astutiam
depingat. Os interea in risus cachinnosque dissolvitur, et venenum
cum suavitate bibitum per viscera membraque diffunditur.
|
|