|
Noli in tua meditatione Magorum munera praeterire; nec fugientem in
Aegyptum incomitatum relinque . Opinare verum esse quod dicitur, eum
a latronibus deprehensum in via, et adolescentuli cujusdam beneficio
ereptum. Erat is, ut dicunt, principis latronum filius, qui praeda
potitus, cum parvulum in matris gremio comperisset, tanta ei in ejus
speciosissimo vultu splendoris majestas apparuit, ut eum supra hominem
esse non ambigens, incalescens amore amplexatus sit eum. Et, o,
inquit, beatissime parvulorum! si aliquando se tempus obtulerit mihi
miserendi, tunc memento mei, et hujus temporis noli oblivisci.
Ferunt hunc esse latronem, qui ad Christi dexteram crucifixus, cum
alterum blasphemantem corripuisset, dicens, Neque tu times Deum,
qui in eadem damnatione es? Et nos quidem juste; nam digna damna
factis recipimus: hic autem nihil mali fecit: conversus ad Dominum
eum in illa quae in puerulo apparuerat, intuens majestate, pacti sui
non immemor, Memento, inquit, mei cum veneris in regnum tuum
(Luc. XXIII, 40-42). Itaque ad incentivum amoris, non
inutile arbitror hac uti opinione, remota omni affirmandi temeritate.
|
|