|
Si autem virginem vis sequi quocumque ierit, delectet altiora ejus et
secretiora scrutari: ut in Jordanis flumine audias in voce Patrem,
in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum. Ibi tu ad
spirituales initiata nuptias sponsum suscipis datum a Patre,
purgationem a Filio, pignus amoris a Spiritu sancto. Exinde
solitudinis tibi secreta ditavit, sanctificavit jejunium, ibi
subeundum docens cum callido hoste conflictum. Haec tibi facta, et
pro te facta, et quomodo facta diligenter attendas. Dilige a quo
facta sunt, et imitare quae facta sunt.
|
|