|
Occurrit jam nunc memoriae mulier illa deprehensa in adulterio, et
Jesus rogatus sententiam, quid egerit, quidve dixerit recordare.
Cum enim scribens in terra terrenos eos, non coelestes, prodidisset;
Qui sine peccato est, inquit, vestrum, primum lapidem in illam
mittat. Cum vero omnes sententia tenuisset et expulisset de templo,
imaginare quam pios oculos in illam levaverit, quam dulcem sua voce
sententiam absolutionis ejus protulerit. Puta quod suspiraverit, quod
lacrymatus sit, cum diceret, Nemo te condemnavit, mulier? Nec ego
te condemnabo. Felix, ut ita dicam, haec, quae in adulterio
deprehensa mulier, quae etiam de praeteritis absolvitur, secura
efficitur de futuris. Jesu bone, te dicente, non condemnabo, quis
condemnabit? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Audiatur
de caetero vox tua: Vade, et jam amplius noli peccare (Joan.
VIII, 7).
|
|