CAPUT LII. De muliere lacrymis pedes ejus rigante.

Jam nunc domum ingredere Pharisaei, et recumbentem ibi Dominum tuum attende. Accede cum illa beatissima peccatrice ad pedes ejus; lava lacrymis, terge capillis, demulce osculis, et fove unguentis. Nonne jam sacri illius liquoris odore perfunderis? Si tibi adhuc suos negat pedes, insta, ora, et gravidos lacrymis oculos attolle, imisque suspiriis et inenarrabilibus extorque quod petis. Luctare cum Deo sicut Jacob, ut ipse se gaudeat superari. Videbitur tibi aliquando, quod avertat oculos, quod aures claudat, quod desideratos pedes abscondat. Tu nihilominus insta opportune, importune; clama, Usquequo faciem tuam avertis a me? Usquequo clamabo, et non exaudies (Psal. XII, 1)? Redde mihi, Jesu bone, laetitiam salutaris tui, quia tibi dixit cor meum: Quaesivi faciem tuam, faciem tuam requiram (Psal. XXVI, 8). Certe non negabit pedes suos virgini, quos osculandos praebuit peccatrici.