CAPUT LIII. De paralytico per tegulas invecto et corporaliter spiritualiter que sanato.

Sed et domum illam non praeteribis, ubi per tegulas paralyticus ante pedes ejus submittitur, ubi pietas et potestas obviaverunt sibi. Fili, inquit, remittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2). O mira clementia! o indicibilis misericordia! Accepit felix remissionem peccatorum, quam non praecesserat confessio, non meruerat satisfactio, non exigebat contritio. Corporis salutem petebat, non animae: et salutem recepit corporis et animae. Vere, Domine, vita in voluntate tua. Si decreveris salvare nos, non est qui audeat dicere, Cur ita facis? Pharisaee, a te quid murmuras? an oculus tuus nequam est, quia ipse bonus est? Certe miseretur cui voluerit; ploremus et oremus ut velit. Bonis etiam operibus pinguescat oratio, augeatur devotio, dilectio excitetur. Leventur purae manus in oratione, quas non sanguis immunditiae maculavit, tactus illicitus non foedavit, non exasperavit avaritia. Levetur et cor sine ira et disceptatione, quod tranquillitas sedavit, pax composuit, puritas conscientiae animavit. Sed nihil horum paralyticus iste legitur praemisisse, qui tamen legitur remissionem peccatorum meruisse. Haec est ineffabilis ejus misericordiae virtus, cui sicut blasphemum est derogare, ita et hoc sibi praesumere stultissimum. Potest cuicumque vult hoc ipsum efficaciter dicere, quod dixit illi paralytico, Dimittuntur tibi peccata tua. Sed quicumque sine suo labore, vel contritione, vel confessione, vel etiam oratione sibi hoc dicendum exspectat; nunquam ei remittentur peccata sua.