|
Sed exeundum est hinc, et ad Bethaniam veniendum, ubi sacratissima
foedera amicitiae auctoritate Domini consecrantur. Diligebat enim
Jesus Martham et Mariam, et Lazarum, quod hospitalis amicitiae,
qua illi familiariori adhaerebant affectu, detineri nemo qui ambigat .
Testes sunt lacrymae illae dulces, quibus lacrymatus est cum
lacrymantibus, quas totus populus amoris interpretatur indicium.
Videte, inquiunt, quomodo amabat eum; et ecce ponunt ei coenam ibi,
et Martha ministrabat. Lazarus autem erat unus ex discumbentibus.
Maria autem sumpsit alabastrum unguenti, et fracto alabastro effudit
super caput Jesu (Joan. XI, 36; XII, 2, 3). Gaude,
quaeso, huic interesse convivio, singulorum distingue officia.
Martha ministrat, discumbit Lazarus, ungit Maria. Hoc ultimum
tuum est. Frange igitur alabastrum cordis, et quidquid habes
devotionis, quidquid amoris, quidquid desiderii, quidquid
affectionis, totum effunde super sponsi tui caput, adorans in Deo
hominem, et in homine Deum. Si fremit, si murmurat, si invidet,
si proditor perditionem vocat devotionem, non sit tibi curae.
Utquid, ait, perditio haec? Posset hoc unguentum venundari multo,
et dari pauperibus! Pharisaeus murmurat, invidens poenitenti:
murmurat Judas, invidens effusioni unguenti. Sed judex accusationem
non recipit, accusatam absolvit. Sinite, inquit, illam. Bonum
enim opus operata est in me (Marc. XIV, 4-6). Laboret
Martha, ministret, paret hospitium peregrino, esurienti cibum,
vestem algenti. Ego solus Mariae, et illa mihi: totum praestet,
quod habet; a me quidquid optat, exspectet. Quid enim? Tune
Mariae consulis relinquendos pedes, quos tam dulciter osculatur?
avertendos oculos ab illa speciosissima facie quam contemplatur?
amovendum auditum ab ejus suavi sermone quo reficitur?
|
|