|
Vincat verecundiam amor, timorem excludat affectus: ut saltem de
micis mensae illius eleemosynam praebeat mendicanti. Vel a longe sta,
et quasi pauper intendens in divitem, ut aliquid accipias extende
manum, famem lacrymis prode. Cum jam surgens a coena linteo se
praecinxit, posuitque aquam in pelvim, cogita quae majestas, quae
potestas hominum pedes abluit et extergit: quae benignitas proditoris
vestigia sacris manibus tangit. Specta et exspecta, et ultima omnium
tuos ei praebe abluendos: quia quem ipse non lavit, non habebit partem
cum eo. Quid modo festinas exire? Sustine paululum. Videsne
quisnam ille est, rogo te, qui supra pectus ejus recumbit, et in sinu
ejus caput reclinat? Felix quicumque ille est. O ecce video,
Joannes est nomen ejus. O Joannes, quid ibi dulcedinis, quid
gratiae et suavitatis, quid luminis et devotionis ab illo hauriam
fonte, dicito. Ibi certe omnes thesauri sapientiae et scientiae; ibi
fons misericordiae, domicilium pietatis, et favus aeternae
suavitatis. Unde tibi, o Joannes omnia ista? Numquid tu sublimior
Petro, Andrea sanctior, caeteris omnibus Apostolis gratior?
Speciale hoc virginitatis privilegium, quia virgo es electus a
Domino, antequam ires cum matre dilectus . Jam misericordiae
exsulta, virgo, accede propius, et aliquam tibi hujus dulcedinis
portionem vindicare non differas. Si ad potiora non potes, dimitte
Joanni pectus, ubi eum vinum laetitiae in divinitatis cognitione
inebriet: tu currens ad ubera humanitatis, lac exprime, quo
nutriaris. Inter haec sacratissima illa oratione discipulos commendans
Patri dixerit, Pater, serva eos in nomine tuo; inclina tuum caput,
ut et tu merearis audire, Volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum
(Joan. XVII, 11, 24).
|
|