|
Bonum est tibi hic esse. Sed exeundum est, praecedit ipse ad montem
Oliveti, tu sequere. Et licet assumpto Petro et duobus filiis
Zebedaei ad secreta secesserit; vel a longe intuere, quomodo in se
nostram transtulit necessitatem. Vide quomodo ille, cujus sunt
omnia, pavere incipit et taedere, Tristis est anima mea, inquiens,
usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Unde hoc, Deus meus?
Compateris mihi exhibens hominem, ut quodammodo videaris nescire quod
Deus es: prostratus in faciem oras, et factus est sudor tuus, sicut
guttae sanguinis decurrentis in terram (Luc. XXII, 44).
Quid stas? accurre, et suavissimas illas guttas lambe, et pulverem
pedum illius linge. Noli dormire cum Petro, ne merearis audire,
Sic non potuisti una hora vigilare mecum (Matth. XXVI, 40)?
|
|