|
Sequere potius eum usque ad atrium principis sacerdotum, et
speciosissimam ejus faciem, quam illi sputis illinunt, tu lacrymis
lava. Intuere quam piis oculis, quam misericorditer, quam
efficaciter tertio negantem respexit Petrum, quando ille conversus et
in se reversus flevit amare. Utinam, bone Jesu, tuus me dulcis
respiciat oculus, qui te toties ad vocem ancillae procacis, carnis
meae pessimis operibus affectibusque negavi. Sed jam mane facto
traditur Pilato. Ibi accusatur, et tacet: quoniam tanquam ovis ad
occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit
os suum (Isai. LIII, 7; Act. VIII, 32). Vide,
attende quomodo stat ante praesidem, inclinato capite, demissis
oculis, vultu placido, sermone raro, paratus ad opprobria, promptus
etiam ad verbera. Scio, non potes ulterius sustinere, nec
dulcissimum dorsum ejus flagellis atteri, nec faciem alapis caedi, nec
venerandum illud caput spinis coronari, nec dexteram, quae coelum et
terram continet, arundine dehonestari, tuis oculis aspicere poteris.
Ecce educitur flagellatus, portans spineam coronam, et purpureum
vestimentum. Et dicit Pilatus, Ecce homo (Joan. XIX, 5):
vere homo est, quis dubitet? Testes sunt plagae virgarum, livor
ulcerum, foeditas sputorum. Jam nunc cognosco, Zabule, quia est
homo. Vere homo est, inquis. Sed quid est, quod in tot injuriis
non irascitur ut homo, non movetur ut homo, non suis tortoribus
indignatur ut homo? Ergo plus est quam homo. Sed quis cognoscit
illum? Cognoscitur certe homo impiorum judicia sustinens: sed
cognoscetur Deus judicium faciens.
|
|