|
Ecce ego, Domine, tuae majestatis adorator, non tui corporis
interfector; tuae mortis venerator, non tuae passionis irrisor; tuae
misericordiae contemplator, non infirmitatis contemptor. Interpellet
itaque pro me tua dulcis humanitas, commendet me Patri tua ineffabilis
pietas. Dic ergo, dulcis Domine, Pater, ignosce illi. At tu,
virgo, cui major est apud Virginis Filium confidentia quam
mulieribus, quae longe stant, cum matre virgine et discipulo virgine
accede ad crucem, et perfusum pallore vultum cominus intuere. Quid
ergo? Tu sine lacrymis, amantissimae dominae lacrymas videbis? Tu
siccis oculis manes, et ejus animam pertransiit gladius doloris? Tu
sine singultu audies dicentem matri: Mulier, ecce filius tuus; et
Joanni: Ecce mater tua (Joan. XIX, 26, 27)? Cum
discipulo matrem committeret, latroni paradisum promitteret; tunc unus
ex militibus lancea latus ejus aperuit, et exivit sanguis et aqua
(Ibid. 34). Festina, ne tardaveris, comede favum cum melle
tuo. Bibe vinum tuum cum lacte tuo. Sanguis tibi in vinum vertitur,
ut inebrieris; in lac aqua mutatur, ut nutriaris. Facta sunt tibi in
petra flumina, in membris ejus vulnera, et in maceria corporis ejus
caverna, in quibus instar columbae latitas, et deoscularis singula.
Ex sanguine ejus fiant sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium
tuum dulce.
|
|