CAPUT LXV. De Magdalena sepulcrum visitante.

Noli praeterea Magdalenae deserere comitatum: sed paratis aromatibus, cum ea Domini tui sepulcrum visitare memento. O si quod illa oculis, tu in spiritu cernere merearis, nunc super lapidem revolutum ab ostio monumenti angelum residentem, nunc intra monumentum unum ad caput, alium ad pedes resurrectionis gloriam praedicantes, nunc ipsum Jesum Mariam flentem, et tristem tam dulci respicientem oculo, tam suavi voce dicentem, Maria. Quid hac voce dulcius, quid suavius, quid jucundius, Maria? Rumpuntur ad hanc vocem omnes capitis cataractae, ab ipsis medullis eliciuntur lacrymae, singultus atque suspiria ab imis trahuntur visceribus. Maria. O beata! quid tibi pro meritis fuit, quid animi, cum ad hanc vocem te prosterneres, et reddens vocem salutanti inclamares, Rabboni? Quo, rogo, affectu, quo desiderio, mentisque ardore clamasti, Rabboni? Nam plura dicere lacrymae prohibent, cum vocem occludat affectus, omnesque animae corporisque sensus, nimius ardor absorbeat. Sed, o dulcis Jesu, cur a sacratissimis ac desideratissimis pedibus tuis sic arces amantem? O verbum durum! Noli, inquit, me tangere (Joan. XX, 16, 17). Utquid, Domine? Quare non tangam desiderata illa vestigia tua pro me perforata clavis, perfusa sanguine? Non tangam, non deosculabor? An inimicior es eo, quia gloriosior? Ecce, non dimittam te, non recedam a te, non parcam lacrymis, pectus singultibus suspiriisque rumpetur, nisi tangam. Et ille: Noli me tangere. Noli timere; non aufertur tibi bonum hoc, sed differtur: vade tamen, et nuntia fratribus meis quia surrexi. Currit cito volens redire. Redit cum aliis mulieribus. Quibus Jesus occurrens blanda salutatione, dejectas sic erigit, tristes consolatur. Adverte. Tunc est datum, quod ante fuit dilatum. Accesserunt enim et tenuerunt pedes ejus. Hic quamdiu potes, virgo, morare. Non has delicias tuas somnus interpolet, nullus exterior tumultus impediat.