CAPUT LXVI. De mundi et rerum praesentium contemptu.

Verum quia in hac misera vita nihil stabile, nihil aeternum est, nunquam in eodem statu permanet homo; necesse est, ut anima nostra, dum vivimus, quadam varietate pascatur. Unde a praeteritorum recordatione ad experientiam praesentium transeamus, ut ex his quoque quantum a nobis sit Deus diligendus, omnes intelligere valeamus. Haec omnia revolve animo, ut in eum totus tuus resolvatur affectus. Vilescat tibi mundus, omnis amor carnalis sordescat. Nescias te esse in hoc mundo, quae ad illos, qui in coelis sunt et Deo vivunt, tuum amorem transtulisti. Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Noli cum argenteis simulacris vili marsupio tuum includere animum, qui nunquam cum nummorum pondere poterit transvolare ad coelum: puta te quotidie morituram, et de crastino non cogitabis. Non te futuri temporis sterilitas terreat, non futurae famis timor tuam mentem dejiciat. Sed ex ipso tota fiducia tua pendeat, qui aves pascit et lilia vestit. Ipse sit horreum tuum, ipse apotheca, ipse marsupium, ipse divitiae tuae, ipse solus sit tibi omnia in omnibus. Et haec interim de praesentibus satis sint.