CAPUT LXVII. Mors a sanctis desideratur.

Qui autem tanta suis praestat in praesenti, quanta illis servat in futuro? Principium futurorum, et finis praesentium mors. Hanc cujus natura non horret? cujus non expavescit affectus? Nam bestiae fuga, latibulis, et aliis mille modis mortem cavent, et vitam tenent. Jam nunc diligenter attende, quid tua tibi respondeat conscientia, quid praesumat fides tua, quid spes promittat, quid exspectet affectus. Si vita tua tibi oneri est, si mundus fastidio, si caro dolori; profecto desiderio mors est tibi, quae jugum hujus oneris deponit, tollit fastidium, corporeos dolores absumit. Hoc unum dico omnibus mundi hujus praestare deliciis, honoribus atque divitiis, si ob conscientiae serenitatem, fidei firmitatem, spei certitudinem, mortem non timeas. Quod ille maxime poterit experiri, qui aliquo tempore sub hac servitute suspirans, in liberioris conscientiae auras evasit. Haec sunt futurae beatitudinis tuae primitiae salutares, ut morte superveniente naturalem horrorem fides superet, spes temperet, conscientia secura repellat.