CAPUT V. Reclusarum quarumdam avaritia.

Sunt aliae quae, licet turpia declinent, loquaces, tamen loquacibus assidue sociantur, nimium curiositati linguam et aures tota die otio rumoribusque dedentes. Aliae non multum ista curantes (quod fere vitium per omnes hujus temporis serpit inclusas), pecuniae congregandae vel multiplicandis pecoribus inhiant: tantaque cum hac sollicitudine in his extenduntur, ut eas matres vel dominas familiarum existimes, non anachoretas. Quaerunt aliquibus pascua, pastores, qui procurent, qui custodiant greges; fructus vel pretium vel pondus, vel numerum a custodibus expetunt. Sequitur emptio et venditio, ut nummus nummo cumulum exigat, et avaritiae sitim accendat. Fallit enim tales spiritus nequam, pro impertiendis eleemosynis vel orphanis alendis, pro advenientium parentum vel amicorum charitate, et religiosarum feminarum susceptione, hoc utile esse ac necessarium suadentes. Non est hoc tuum, ad quam magis pertinet, ut pauper cum pauperibus stipem accipias, quam reiictis omnibus tuis pro Christo aliena quaerere, ut eroges. Magnae infidelitatis signum est, si inclusa de crastino sit sollicita, cum Dominus dicat: Primum quaerite regnum Dei, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Quapropter providendum est ut mens omni rerum temporalium cura exuatur, et exoneretur sollicitudine.