|
Sta nunc in medio, nesciens quibus te judicis sententia deputabit. O
dura exspectatio! Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt
me tenebrae (Psal. LIV, 6). Si me sinistris sociaverit, non
causabor injustum: si dextris adscripserit, gratiae ejus hoc, non
meis meritis est imputandum. Vere, Domine, vita in voluntate tua.
Vides ergo quantum in amore ejus tuus extendi debeat animus, qui cum
juste posset in impios prolatam, in te quoque retorquere sententiam,
justis te maluit ac salvandis inserere. Jam te puta sanctae illi
societati conjunctam vocis illius audire decretum: Venite, benedicti
Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine
mundi. Miseris audientibus verbum durum, plenum irae et furoris:
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Tunc ibunt hi in
supplicium aeternum; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV,
34, 41, 46). O dura separatio! o miserabilis conditio!
|
|