CAPUT LXXVI. De regno Dei post judicium. |
Sublatis vero impiis ne videant gloriam Dei, justis quoque singulis secundum gradum suum et meritum angelicis ordinibus insertis, fiet illa gloriosa processio, Christo praecedente capite nostro, omnibus membris suis sequentibus; et tradetur regnum Deo et Patri, ut ipse regnet in ipsis, et ipsi regnent cum eo, illud percipientes regnum, quod paratum est illis ab origine mundi. |