|
Cujus regni status nec cogitari quidem potest a nobis, multo minus
dici vel scribi. Hoc sciendum, quod omnino nihil aberit, quod velis
adesse; nec quidquam aderit, quod velis abesse. Nullus igitur ibi
luctus, fletus nullus, non timor, non dolor, non diffidentia, non
invidia, non tribulatio, non tentatio, non aeris mutatio vel
corruptio, non suspicio, non ambitio, non adulatio, non detractio,
non aegritudo, non senectus, non mors, non paupertas, neque
tenebrae, non edendi vel bibendi vel dormiendi ulla necessitas, nulla
fatigatio, defectio nulla. Quid ergo boni ibi est, ubi nec luctus,
nec fletus, nec dolor est, neque tristitia? Quid potest esse nisi
perfecta laetitia, ubi nulla tribulatio, nulla tentatio, nulla
temporum mutatio, vel aeris corruptio, aestus vehementior, nec hiems
asperior? Quid potest esse nisi summa quaedam rerum temperies, et
mentis et carnis vera ac summa tranquillitas? Ubi nihil est, quod
timeas, quid potest esse nisi summa securitas? ubi nulla discordia,
nulla invidia, nulla suspicio, nulla ambitio, nulla adulatio,
detractio nulla; quid potest esse nisi summa et vera dilectio? ubi
nulla paupertas, nulla cupiditas; quid potest esse nisi bonorum omnium
plenitudo? ubi nulla deformitas; quid potest esse nisi vera
pulchritudo? ubi nullus labor vel defectio; quid erit, nisi requies
summa et fortitudo? ubi nihil est, quod gravet vel oneret; quid est
nisi summa facilitas? ubi nec senectus exspectatur, nec morbus
timetur; quid potest esse nisi vera sanitas? ubi neque nox, neque
tenebrae; quid erit nisi lux perfecta? ubi mors, et mortalitas omnis
absorpta; quid erit nisi vita aeterna? Quid est ultra quod
quaeramus? Certe quod his omnibus excellit, id est, visio,
cognitio, et dilectio Creatoris. Videbitur in se, videbitur in
creaturis suis, regens omnia sine sollicitudine, sustinens omnia sine
labore, impertiens se, et quodam modo dispertiens singulis pro sua
capacitate, sine sui diminutione vel divisione. Videbitur ille vultus
amabilis et desiderabilis, in quem desiderant Angeli prospicere, de
cujus plenitudine, de cujus lumine, de cujus suavitate quid dicetur.
Videbitur Pater in Filio, Filius in Patre, Spiritus sanctus in
utroque. Videbitur non per speculum et in aenigmate, sed facie ad
faciem. Videbitur enim sicuti est, impleta illa promissione, qua
dicit, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). Ex hac visione,
illa procedit cognitio, de qua ipse ait: Haec est vita aeterna, ut
cognoscant te unum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Id.
XVII, 3). Ex his tanta nascitur dilectio, tantus ardor paterni
amoris , tanta dulcedo charitatis, tanta fervendi copia, tanta
desiderii vehementia; ut nec satietas desiderium minuat, nec
desiderium satietatem impediat. Quid est hoc? Certe quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se.
|
|