|
Quod ut fiat, videat inclusa, ut si fieri potest, de labore manuum
suarum vivat. Hoc enim perfectum est. Si autem aut infirmitas aut
teneritudo non permittat; antequam includatur, certas personas
quaerat, a quibus singulis diebus quod uni diei sufficiat, humiliter
recipiat, nec causa pauperum vel hospitum quidquam adjiciat. Non
circa cellulam ejus pauperes clament, non orphani plorent, non vidua
lamentetur. Sed quis, inquies, hoc poterit prohibere? Tu sede, tu
tace, tu sustine. Mox ut scient te nihil habere, seque nihil
recepturos, vel fatigati discedent. Inhumanum hoc clames. Caeterum
si praeter necessarium victum et vestitum aliquid habes, monacha non
es. Quid ergo erogabis? praecipitur tamen inclusae, ut quidquid de
labore manuum suarum victui superfuit, mittat cuidam fideli, qui
pauperibus eroget. Nolo ut insidiatrix pudicitiae vetula mixta
pauperibus accedat propius, deferat ab aliquo monachorum vel clericorum
eulogias; non blanda verba in aure susurret, ne pro accepta eleemosyna
osculans manum in aure insibilet. Cavendum praeterea est, ut nec ob
susceptionem religiosarum feminarum, quodlibet hospitalitatis onus
inclusa suscipiat. Nam inter bonas plerumque etiam pessimae veniunt,
quae ante inclusae fenestram discumbentes praemissis valde paucis de
religiosis sermonibus ad saecularia devolvuntur, inde subtexere
amatoria, et noctem fere totam insomnem ducere. Sane tu tale devita,
ne cogaris audire, quod videre horreas. Forte enim videbuntur amara,
cum audiuntur, vel cernuntur; quae sequuntur, dulcia, cum
cogitantur. Si scandalum times, eo quod nec pauperibus erogas, non
suscipis hospites; cum omnes tuam nuditatem didicerint, non erit qui
reprehendat. Si vero nec pro pauperibus, nec pro hospitibus te velim
pecuniosam esse; multo utique minus occasione grandioris familiae.
Itaque eligatur tibi aliqua anus, non garrula, non vaga, non
litigiosa, non nugigerula; sed quae bonos mores excoluerit, et ab
omnibus habuerit testimonium veritatis. Haec ostium cellulae
custodiat, et quod debuerit, vel admittat, vel conservet. Habeat
sub cura sua fortiorem ad onera sustinenda, puellam quae aquam et ligna
comportet, coquat fabas, aut olera; aut si hoc infirmitas exegerit,
praeparet potiora. Haec sub virgae disciplina custodiatur, ne forte
ejus lascivia tuum sanctum habitaculum polluatur, propositum
blasphemetur. Pueris et puellis nullum ad te concedas accessum. Sunt
quaedam inclusae, quae in docendis puellis occupantur, et cellam suam
vertunt in scholam. Illa sedet ad fenestram, ista in porticu
residet. Illa intuetur singulas, et inter puellares motus nunc
irascitur, nunc ridet, nunc minatur, nunc percutit, nunc blanditur,
nunc osculatur, nunc flentem vocat pro verbere propius, palpat
faciem, stringit collum, et in amplexum ruens nunc filiam vocat, nunc
amicam. Qualiter inter haec memoria Dei, nisi saecularia et
carnalia, etsi non perficiantur, moventur tamen, et quasi sub oculis
depinguntur? Tibi utique duae illae sufficiant ad colloquium et ad
obsequium.
|
|