CAPUT LXXVIII. Epilogus operis.

Haec tibi, soror, de beneficiorum praeteritorum Christi memoria, de praesentium experientia, de exspectatione futurorum quaedam meditationum spiritualium semina praeseminare curavi, ex quibus divini amoris fructus uberior oriatur et crescat: ut meditatio affectum exerceat, affectus desiderium pariat, lacrymas desiderium excitet: ut sint lacrymae tuae panes die ac nocte, donec appareas in conspectu ejus, et suscipiaris ab amplexibus ejus, dicasque illud, quod in Canticis scriptum est: Dilectus meus mihi, et ego illi (Cant. I, 12). Habes nunc, sicut petisti, corporales constitutiones, quibus inclusa exterioris hominis mores componas. Habes formam praescriptam, qua interiorem hominem, vel purges a vitiis, vel virtutibus ornes. Habes in triplici meditatione quomodo in te dilectionem excites, nutrias, et accendas.

Versus notabiles.

Dulcia sunt animae solatia, quae tibi mando.
Nam prosunt minime, nisi serves haec operando.

Si quis igitur in hujus libelli locutione profecerit, hanc labori meo vel studio vicem impendat, ut apud Salvatorem meum quem diligo, apud remuneratorem meum quem exspecto, apud judicem meum, quem timeo, pro peccatis meis intercedat.