CAPUT VII. Studeat silentio, et raro modesteque loquatur.

Silentii gravitatem inclusae servandam praecipue suademus. Est enim in ea quies magna et fructus multus. Nam cultus justitiae silentium. Sicut ait Jeremias, Bonum est cum silentio exspectare salutare Dei. Et iterum, Bonum est viro cum portaverit jugum (Thren. III, 26, 27): ut sedeat solus et taceat. Unde scriptum est: Audi, Israel, et tace. Fac ergo quod ait propheta, Dixi, custodiam vias: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 1, 2). Sic inclusa timens casum linguae, quam secundum apostolum Jacobum nemo hominum domare potest (Jacobi III, 8), ponat custodiam ori suo, sola sedeat, et taceat ore; spiritu loquatur: et credat se non esse solam, quando sola est. Tunc enim cum Christo est, qui non dignatur in turbis esse cum ea. Sedeat ergo sola, taceat Christum audiens, et cum Christo loquens, ponat custodiam ori suo. Primum, ut raro loquatur; deinde quid loquatur, quibus, et quomodo loquatur, attendat. Raro loquatur, id est certis et constitutis horis, de quibus postea dicemus. Quibus loquatur, id est certis personis, et quales ei fuerint designatae. Quomodo loquatur, id est, humiliter, moderate, non alta voce, nec dura, nec blanda, nec mixta risu. Nam si hoc ad quemlibet virum honestum non pertinet, quanto magis ad feminam? quanto magis ad virginem? quanto magis ad inclusam? Sede ergo, soror mea, et tace. Si compelleris loqui, parum loquere, humiliter et modeste: sive de corporalium rerum necessitate, sive de animae salute sermo incubuerit.