DIALOGUS QUAESTIONUM LXV SUB TITULO OROSII PERCONTANTIS ET AUGUSTINI RESPONDENTIS


ADMONITIO IN SUBSEQUENTEM LIBRUM.

Exstat iste liber in vetustissimis exemplaribus sub titulo Orosii percontantis et Augustini respondentis. Verumtamen, ut praefationis et interrogationum stilus dissidet ab Orosiana phrasi; ita reliquus sermo non convenit Augustino, nisi cum ipsius verba recitantur. Congestae huc sunt quaestiones ex variis locis. Nam duodecim priores sunt in opusculo de Trinitate et unitate Dei, quod inter subdititios libros tomi 8 exhibetur. Aliae ex subsequentibus plures pertinent ad Commentarios in Genesim, Eucherii nomine vulgatos. Non paucae etiam ex Augustini libris de Genesi ad Litteram decerptae sunt. Ad extremum, dialogus clauditur sententia Augustini citati in haec verba: Nam de eo qui praeesse festinat, quidam Patrum eleganter expressit dicens, Sciat se non esse episcopum, qui praeesse cupit, non prodesse. Locus est libri 19 de Civitate Dei, cap. 19: Intelligat non se esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Opus recognovimus ad Corbeiensem codicem ante annos fere octingentos scriptum, ad Vindocinensem et Michaelinum annos habentes ad minus sexcentos, ad Romanos bibliothecae Vaticanae quatuor; et ad editiones antiquiores. In Corbeiensi et Michaelino praenotatur sic, Quaestiones Orosii et responsiones sancti Augustini episcopi; in uno e Romanis, Liber Dialogorum beati Augustini episcopi, percontante Orosio presbytero; nec multo aliter aliis in libris inscribitur.