|
Quomodo illud intelligendum est, quod legitur, Sicut Pater vitam
habet in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso
(Joan. V, 26)?
RESP.
Scimus Filium Dei a semetipso non esse, sed a Patre genitum esse;
Patrem vero a nullo genitum esse, a nullo vitam accepisse. Dedit
Pater Filio vitam gignendo: non quod prius fuerit Filius sine vita,
et postea acceperit vitam; sicut nos qui per peccatum amisimus vitam,
et per gratiam Salvatoris recipimus: sed ideo dicitur, Accepit
vitam, quia non est a se ipso genitus; non enim existendo dedit, sed
gignendo.
|
|