|
Quoniam et ratione et testimoniis persuasisti mihi de subjectione
Filii, quod non sit secundum substantiam minor, sed secundum formam
servi quam assumpsit; ideo quaero quid de missione Spiritus sancti
sentias: numquid et ipse hominem assumpsit, ut missus esse dicatur?
RESP.
Sicut nec secundum substantiam dicitur, seu missus, seu minor
Filius; ita nec Spiritus sanctus. Postremo sicut ille propter
hominem minor aut missus; ita iste propter columbam vel ignem missus
dicitur (Matth. III, 16, et Act. II, 2): scilicet,
quia non in ea substantia qua est aequalis Patri, apparuit; sed, ut
dictum est, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem
assumpsit, ut sic in aeternum permaneat, sic Spiritus sanctus
columbam vel ignem: sed factae illae visiones de creatura inferiore,
ad manifestandum Spiritum sanctum, esse postea destiterunt. Numquam
enim illa incomprehensibilis immutabilisque divinitas, quae est
Trinitas Deus, ab oculis carnalibus videri potest, nisi, ut dictum
est, per subjectam creaturam.
|
|