QUAESTIO X.

Filius autem Dei quomodo sit de Patre natus, Spiritus vero sanctus ab utroque procedens, declarasti. Ideoque quaero quid distat inter nativitatem Filii, et processionem Spiritus sancti.

RESP.

Filius autem solius est Patris, non Spiritus sanctus; amborum spiritus, id est, Patris et Filii. Quod si Spiritus sanctus filius esse diceretur: nullus autem filius est nisi duorum, patris et matris, quod absit ut inter Deum Patrem et Filium tale aliquid suspicemur: quia nec filius hominis simul ex patre procedit, et ex matre; quia cum procedit ex patre, non tunc procedit ex matre, et cum procedit ex matre in hac luce, non tunc procedit ex patre. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit.