QUAESTIO XI.

Quomodo intelligendum est illud quod Joannes evangelista de Spiritu sancto dicit, quod non loquetur a semetipso. Sic enim ait: Non enim loquetur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur (Joan. XVI, 13).

RESP.

Non loquetur a semetipso, quia non est a semetipso. Pater enim a nullo est natus; Filius a Patre est genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio procedens. Ideo non loquitur a semetipso; sed quaecumque audit, loquitur. Audire illi esse est; esse autem a se non est, sed a Patre: ideo quaecumque audit, loquitur.