|
Quid est quod dicit apostolus Paulus ad Romanos scribens: Nam quid
oremus, inquit, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat
pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit
quid desideret Spiritus; quia secundum Deum postulat pro sanctis
(Rom. VIII, 26, 27)?
RESP.
Modus iste locutionis frequenter in Scripturis sanctis invenitur,
sicut dicit Dominus ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum
(Gen. XXII, 12); hoc est, cognoscere te feci: sicut dicit
Apostolus, Nunc cognoscentes Deum, imo nunc cogniti a Deo
(Galat. IV, 9). Semper omnia in praesentia Dei sunt;
antequam fiant, praesentia sunt; et futura jam facta sunt: quomodo
nunc dicimur cogniti a Deo, nisi faciente Deo ut cognoscamus Deum?
Sic et hic scribitur Spiritus sanctus gemere pro nobis, id est,
gementes nos facere. Infundit enim nobis charitatem in Deum et
proximum. Sicut dicitur laetus dies, quod laetos facit: aut
tristis, quod tristes facit; aut laeta epistola, quod laetos facit:
ita et hic gemere dicitur Spiritus sanctus, eo quod nos gementes
facit.
|
|