|
Cum Judaei signum peterent a Domino Salvatore nostro, respondit
illis: Generatio haec adultera siguum quaerit, et signum non dabitur
ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre
ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et Filius hominis in
corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39,
40). Approba ergo quomodo in inferno fuerit tribus diebus, et
tribus noctibus, cum die sexta sabbati quae est parasceve, hora nona
emiserit spiritum, et prima sabbati ante lucem quae est Dominica,
resurrexerit. Ecce non sunt tres dies pleni, nec tres noctes.
RESP.
Antiqui patres nostri hoc senserunt, ut prima dies quae est parasceve
a parte ultima, et ultima quae est Dominica a parte prima, tota cum
noctibus suis debeat computari: et ita denominando a parte totum, tres
dies fuerunt; ultima pars feriae sextae, totum sabbatum, et prima
pars Dominicae cum suis noctibus.
|
|