|
Cum repromittat Dominus noster Jesus Christus sanctis quod in
resurrectione fulgebunt sicut sol (Id. XIII, 43), quare ipse
Dominus in resurrectione sua sic non fulsit?
RESP.
Clarificata carne utique resurrexit; sed noluit in ea clarificatione
discipulis suis apparere, quia non possent oculis suis talem claritatem
perspicere. Si enim antequam moreretur pro nobis et resurgeret,
quando transfiguratus est in monte, discipuli sui eum videre non
potuerunt, sed prae timore in terram ceciderunt; quanto magis,
clarificata carne Domini, eam videre non potuerunt?
|
|