|
Marcus evangelista narrat Dominum hora tertia crucifixum (Marc.
XV, 25), Joannes autem sexta (Joan. XIX, 14-18);
cui potius credendum est ex his duobus?
RESP.
Et ille verum dixit, et ille similiter. Nam hora tertia clamaverunt
Pilato Judaei: Crucifige, crucifige eum (Luc. XXIII,
21). Milites autem hora sexta crucifixerunt eum. Igitur quod illi
lingua, hoc isti manibus effecerunt. Ne autem viderentur Judaei non
crucifixisse Dominum, ideo evangelista posuit hora tertia crucifixum
Dominum, quia non tantum illi crucifixerunt qui ministerium
impleverunt, sed et illi qui clamaverunt. In eis enim completum est
quod ait Psalmographus: Filii hominum, dentes eorum arma et
sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5).
Vides qualem gladium habuerunt, unde hora tertia Dominum occiderunt.
|
|