|
Cum Deus omnia bona creaverit, nihilque sit quod non ab illo conditum
sit, unde malum?
RESP.
Malum natura non est; sed privatio boni hoc nomen accepit. Denique
bonum potest esse sine malo, sed malum non potest esse sine bono, nec
potest esse malum ubi non fuerit bonum. Ac per hoc dicimus et angelum
bonum et angelum malum, et hominem bonum et hominem malum: sed bonum
quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod
vitiosus. Ideoque quando dicimus bonum, naturam laudamus; quando
dicimus malum, non naturam, sed vitium, quod est bonae naturae
contrarium, reprehendimus.
|
|