|
Licet multi et probatissimi viri diverso quidem stilo, sed non diversa
fide innumerabilia opuscula ediderint, ita ut difficile sit eorum omnia
legere; ea tamen quae leguntur, propter eloquii venustatem et
difficillimas quaestionum perplexitates, minime intelliguntur. Revera
enim, dum coguntur propter altitudinem Scripturae divinae occultam
viam carpere, parvitati nostrae ambiguitatem non minimam reliquerunt.
Sunt etiam plane spirituales viri, qui eorum assequuntur eloquium, et
penetrant intellectum. Quorum nos dum concupiscentiis satisfacimus,
praeclarae eorum scientiae non aequamur, ut eas sicut illi intelligere
valeamus. Quapropter quaeso te ut percontanti mihi respondeas, et
quae obscuritatem faciunt, elucidare digneris.
|
|