|
Quomodo intelligendum est quod dicit Deus in Genesi: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)?
RESP.
In mente est ratio et intelligentia. Ipsa itaque mens quando cogitat
ea quae sunt aeterna, tunc vere imago Dei dicenda est. Et cogitando
aeterna, vir est: sicut ait Paulus apostolus, Vir non debet velare
caput suum, cum sit imago gloriae Dei (I Cor. XI, 7).
Quantoque se magis extenderit in id quod aeternum est, tanto magis
inde formatur ad imaginem Dei: et ideo non est cohibenda, ut inde se
contineat ac temperet. Quando vero ea agit et cogitat quae sunt
temporalia, mulier appellatur: tunc non est dicenda imago Dei, et
propterea debet velare caput suum, ne nimia sit ejus ad inferiora
progressio, et cum licita agit, illicita concupiscat .
|
|