|
Primus homo mortalis factus est, an immortalis?
RESP.
Et mortalis secundum aliam, et immortalis secundum aliam causam.
Tale itaque corpus habebat primus homo, quale et nos, sed sine
peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi
mentis suae; sed utique promeruit post praevaricationem. Igitur
animale corpus habuit Adam; sed ut non senesceret nec deficeret per
illius ligni virtutem, qua sustentabatur, quod in paradiso vitae nomen
acceperat. Quapropter si Dei praecepta servasset, obedientiae merito
in illud corpus spirituale, quale sanctis in resurrectione
promittitur, esset postmodum commutandum. Ac per hoc poterat non
mori, si Dei praeceptis pia obedientia cohaesisset. Non enim et sic
factus fuerat, ut non posset mori, sicut caeterae naturae quae omnino
mori non possunt: sed ita ut obedientia immortalem, inobedientia
mortalem faceret.
|
|