|
Quid est quod dicit apostolus Paulus, Caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt?
RESP.
Ex hoc testimonio multi minus intelligentes, ac per hoc haeretice
asserunt hominem non posse in eadem, qua defunctus est, carne
resurgere; sed tollentes veram carnem, nescio quale corpus aerium quod
nunquam habuit, homini post resurrectionem attribuunt. Quod valde
absurdum considerantibus ipsam sententiam, approbatur. Caro et
sanguis, inquit, regnum Dei non possidebunt. Et idem apostolus
Paulus exponens quodam modo, subsecutus, adjunxit: Neque corruptio
incorruptionem possidebit. Quibus scribebat Apostolus? Nempe his
qui dicebant: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Id.
XV, 50, 32). Hos redarguit beatus Paulus apostolus,
dicens, carnem et sanguinem, hoc est opera carnis et sanguinis, non
posse adipisci regnum Dei. Nam si propria hic substantia carnis
accipienda est, quid dicent de his quibus scribit idem apostolus, Vos
autem in carne non estis, sed in spiritu? Numquidnam Romani carnem
non habebant, quibus Apostolus scribebat? Sed, in carne, inquit,
non estis; id est, non estis carnales, non facitis opera carnis,
quae inimica sunt Deo, quae legi Dei non subjiciuntur. Qui autem in
carne sunt, inquit, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 9,
8). Ecce qualis caro regnum Dei non possidebit. Nam quod homo in
eadem qua moritur carne resurgat, Dominus noster Jesus Christus post
resurrectionem suam dubitantibus discipulis, et putantibus se spiritum
videre, respondit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Ac per
hoc credimus hominem non tantum cum carne et ossibus, sed etiam cum
sanguine, vel quidquid ad naturam ejus pertinet resurgere; sed sine
ulla corruptione erit illi semper aeterna vita et aeterna felicitas,
contemplando Trinitatem Deum. Igitur sicut justi cum sua carne ad
aeternam felicitatem, ita impii ad aeternam resurgent miseriam.
|
|