QUAESTIO XXI.

Genesis principium est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Angeli postmodum facti sunt, an non? Si enim ante Angeli facti sunt, non primo omnium fecit Deus coelum et terram.

RESP.

Quando facta sunt simul sidera, ait Scriptura, laudaverunt me omnes Angeli mei voce magna (Job XXXVIII, 7, sec. LXX). Quarto enim die facta sunt sidera, et jam Angeli erant. Neque enim die tertio, neque secundo facti sunt. In his enim apparet quae facta sunt. Tertio enim die arida, scilicet terra ab aquis discreta est. Secundo enim factum est firmamentum, ubi sol et luna discurrunt et sidera. Porro primus dies ipse est angelica natura, quae primo coeli nomine nuncupata est. Unde evidenter ostenditur primo die spiritualem factam, id est, angelicam naturam, et sic hoc coelum quod oculis cernimus. Nam quod ait, In principio fecit Deus coelum et terram; non est primo omnium, sicut ais: sed, In principio, id est, in Filio, imo per Filium fecit Deus omnem spiritualem corporalemque creaturam, quae et coeli et terrae nomine appellata est. Nam quod ipse sit principium, de se interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Primo igitur voluit coelum et terram velut quamdam spiritualem corporalemque materiam dicere, et sic quemadmodum singillatim facta sunt, ordine texere. Quod enim dixit coelum, hoc mihi videtur dixisse aquarum abyssum tenebrosam, atque quodam modo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem, et fiat lux, et contempletur Trinitatem Deum esse in Deo. Neque ita dicimus, ut ista materies praecedat formam suam, sicut praecedit lignum arcam; sed sicut praecedit vox verbum: non enim tempore, sed origine. Igitur prima creatura lux non est ista quae quarta die facta est; sed spiritualis, id est, angelica natura.