|
Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 2): localiter
ferebatur, sicut sol et luna et alia sidera, an aliter?
RESP.
Spiritus sanctus Deus est. Quare non continetur loco aut
distenditur, neque temporum motionibus subjacet, sed est ubique
praesens totus. Cum modo sane nominavit creaturam, cui superferri
diceretur Spiritus sanctus, non localiter, sed potentialiter
dicitur. Non ex indigentia Deus fecit opera sua, sed ex
beneficentia; neque horum indiget quae fecit. Indigus quippe atque
egenus amor, subjacet rebus quas diligit. Ideo dictum est superferri
creaturae Spiritum sanctum, quia non ex indigentia operatus est ipsam
creaturam.
|
|