|
Dixit Deus, Fiat lux (Ibid., 3)! In die dixit, an ante
omnem diem? Si in die dixit, temporaliter dixit: si temporaliter
dixit, per aliquam creaturam dixit. Igitur non est prima creatura
lux.
RESP.
Nec in die dixit, nec temporaliter dixit; quia ante omnem profecto
creaturam Verbum suum genuit, et per Verbum omnem creaturam creavit.
Dictio itaque Dei, Verbum Dei est. Sed divina Scriptura parvulis
congruens, et quodam modo eos lactans, ut proficiant et cibum
spiritualem capiant, voluit semper per omnem creaturae formationem
dictionem Dei nuncupare. Ut, verbi gratia, si requiras, Quomodo
facta est lux? audias, In Verbo Dei erat, ut fieret. Quomodo
factum coelum? In Verbo Dei erat, ut fieret. Et caetera per
ordinem si requiras quomodo facta sint, in Verbo Dei erant, ut
fierent. Hoc est enim: Dixit Deus, Fiat lux. Neque enim
corporalibus modis loquitur divina natura; nec quoties dicitur,
Dixit, toties verba formavit. Unum enim Verbum genuit coaeternum et
consubstantiale sibi, in quo omnia ineffabiliter et intemporaliter
dixit.
|
|