QUAESTIO XXIV.

Si subito Deus vidit lucem, quod esset bona (Gen. I, 4), an ante nescivit, et visio ei contulit scientiam?

RESP.

Omne opus praecedit voluntas nostra, dum cogitamus quid operari debeamus. Nemo enim ignorans aliquid facit, dum cogitat qualiter fiant quae facienda cogitando disposuit. Et cum hoc in hominem cadere non possit, ut aliquid ignorans faciat; quanto magis in Deum, qui omnia aeterno et stabili suo consilio, quae voluit, fecit, nec aliter facta et aliter facienda esse vidit? Eo itaque modo vidit facta, quo viderat facienda.