QUAESTIO XXV.

Et divisit, inquit Scriptura, lucem a tenebris (Ibid.). Omne enim quod dividitur, etiam esse potest. Sicut ergo essentia lucis, ita est et essentia tenebrarum. Et cur non dixit Scriptura, Vidit Deus tenebras quod essent bonae, sicut de luce dictum est?

RESP.

Deus bona et incommutabili voluntate creavit omnes Angelos bonos. Et quia ex his quosdam per superbiam praesciebat casuros per incommutabilitatem praescientiae suae, divisit inter bonos et malos. Malos igitur appellans tenebras, bonos appellans lucem: de bonis dicens, Vidit Deus quia boni sunt; de malis nullatenus hoc dixit, ne peccata, quae sunt tenebrae, approbare videretur.