QUAESTIO XXVI.

Primum diem spiritualem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane (Ibid., 5)?

RESP.

Omnis creatura antequam tempore suo fieret, in ipso Dei Verbo prius erat ab Angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane: quia plus videtur ipsa creatura in Deo, quam in se ipsa videatur. Creatura plus scilicet videtur in arte qua facta est, quam ipsa in se ipsa quae facta est. Propterea enim ait evangelista Joannes, Quod factum est, in ipso vita erat (Joan. I, 3, 4). Omnia ergo quae facta sunt, et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in se ipsis vita non sunt. Coelum, terra, lapis, vitam non habent, et tamen in Deo vita sunt. Vivunt igitur in Deo sine initio, atque incommutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus videntur ab Angelis sanctis in Verbo Dei ubi sunt vita, quam in se ipsis; quia scientia Angelorum in comparatione Dei quodam modo vesperascit. Sic ergo in cognitione spirituum, dies primus; in cognitione firmamenti, secundus; in cognitione discretionis terrae ac maris, tertius; in cognitione solis ac lunae et stellarum, quartus; in cognitione reptilium et volatilium, quintus; in cognitione jumentorum et ferarum vel hominis, sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus naturam spiritualium creaturarum, id est, angelicarum, sexies facta cognitio, sex dies fecit, propter senarii numeri perfectionem. Sed de numeri senarii perfectione aliquid tibi ex Scripturis sanctis colligam. Libens adesto, et te totum ad audiendum praepara. Unum in numeris dividi non potest: ab ipso enim surgit omnis numerus. Ergo duo dividi possunt: sed pars eorum unum est. Igitur divisio duorum in bis unum est: divisio trium in ter unum est. Quid autem aliud hic numerus ostendit, nisi Trinitatem quae Deus est? quae quamvis tres sint personae, unum creduntur in unitate naturae. Quaternarius duas partes habet: nam quarta ejus, unum; media ejus, duo. Unum videlicet et duo tria sunt. Ecce partes suas; nec ultra excrescit, nec completur; et ideo imperfectus est numerus. Quinarius non habet nisi unum, quod est quinta ejus. Senarius ergo numerus perfectus est, quia partibus suis completur: habet enim unum, quod est sexta pars ejus; duo, quae sunt tertia; tria, quae sunt media. Unum ergo, duo, et tria, sex faciunt. Ideoque propter hujus numeri perfectionem, sex diebus operatus est Deus omnem creaturam. Tres ergo hae partes senarii numeri demonstrant nobis Trinitatem Deum, in trinitate numeri, mensurae, et ponderis, fecisse omnem creaturam. Plurimum valere senarii numeri perfectionem, in Scripturis sanctis frequenter reperimus, praesertim in morte Domini simpla, et in resurrectione ejus simpla, et in morte nostra dupla, et in resurrectione nostra dupla . Mors itaque Domini nostri Jesu Christi non fuit in anima, sed in carne sola. Mors vero nostra non in carne solum, sed et in anima: in anima propter peccatum, in carne propter poenam peccati. Ille vero quia peccatum non habuit, in anima non est mortuus, nisi tantum in carne; et hoc propter similitudinem carnis peccati, quam de Adam traxerat. Igitur simpla ejus mors profuit duplae nostrae, et simpla ejus resurrectio duplae nostrae resurrectioni profuit. Est etenim mors carnis ejus et resurrectio ejus, mors carnis nostrae et resurrectio ejus, et mors animae nostrae et resurrectio ejus. Mors autem carnis ejus et resurrectio ejus, duas mortes nostras et duas resurrectiones nostras significat. Unde si addas ad unam mortem Domini et unam resurrectionem ejus, quae duo faciunt, quatuor, hoc est, duas mortes et duas resurrectiones nostras, sex fiunt. Ideoque simplum Domini bis, et duplum nostrum bis, tria bis sunt; et tria bis secundum quod supra diximus, partes sunt unde senarius numerus est. Nam et triginta sex horae quibus Dominus fuit in inferno, huic simplo et duplo congruunt. Duodecim ergo horae fuerunt diurnae, et viginti quatuor nocturnae. Item viginti quatuor ad duplam mortem nostram concinunt, et illae duodecim horae ad mortem Domini simplam. Revera enim et nativitas ejus senarium numerum habet. Quadraginta enim et sex annis aedificatum esse templum asserunt Judaei in Evangelio, quod intelligitur de corpore Domini (Joan. II, 20, 21). Quadraginta et sex anni pro diebus positi sunt. Quadraginta et sex diebus dicunt infantem formari in utero, et subinde in diem parturitionis augmentari. Quadragies sexies quippe seni, fiunt ducenti septuaginta sex, qui faciunt menses novem et dies sex . Computa ergo ab octavo calendas aprilis quando passus est Dominus (nam et tunc etiam creditur fuisse conceptus), usque in diem octavum calendas januarii, et reperies dies ducentos septuaginta sex, qui constant per senarium numerum. Quid de illa muliere in Evangelio, quam decem et octo annis curvaverat satanas, quam sanavit Dominus, dicemus (Luc. XIII, 11-13)? quia et ipsi anni senarium numerum habent. Ter enim seni octodecim sunt. Illa itaque mulier intelligitur figurare genus humanum, quod sexta aetate saeculi a captivitate diaboli Redemptor noster Dominus Jesus liberavit. Prima aetas est ab Adam usque ad Noe. Secunda aetas est a Noe usque ad Abraham. Tertia, ab Abraham usque ad David. Quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis. Quinta, a transmigratione Babylonis usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi. Sexta quae nunc agitur, donec Excelsus veniat ad judicium. Sexta igitur aetate saeculi reformatur genus humanum ad imaginem Dei. Profecto enim anni decem et octo, non solum sex aetates, sed etiam tria tempora evidenter demonstrant: unum scilicet ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Igitur et ipse annus senario numero continetur. Habet enim dies trecentos sexaginta quinque. Sexies autem sexageni, sunt trecenti sexaginta. Remanent profecto dies quinque et quadrans. Quinque autem dies sexies, sunt mensis. Tamen etiamsi illum quadrantem pro die ponas, a parte totum, sex faciunt. Ecce quantum me Dominus adjuvit, de senarii numeri perfectione, etsi non quantum volui, tamen quantum potui, reddidi rationem.