QUAESTIO XXVII.

Ordo elementorum et pondus non sinit ut sit aquarum substantia supra coelos. Aqua enim cedit terrae, et aer cedit aquae, et ignis cedit aeri. Nullo modo enim potest fieri ut secundum elementum, quod est aqua, sit supra quartum, quod est ignis. Et quomodo dictum est, Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis (Gen. I, 6)?

RESP.

Quomodo et qualeslibet sint aquae illae quas Scriptura docet supra coelos esse, eas esse ibidem minime dubitemus. Sicut enim nubes istae quae utique aquae sunt, feruntur supra aera, quod est tertium elementum; ita fieri posse arbitror, ut aquae tenues atque subtiles ferantur supra coelum. Nam ex hoc pondere elementorum multi philosophi resurrectionem carnis illudentes non posse fieri, inquiunt, ut homo qui utique ex terra factus est, sit in coelo. Sed hos veritas convincit, quae facit multa animalia terrena in aere volitare, et aquam esse supra aerem, et ignem quod est utique quartum elementum, esse in terra. Ergo Dei potentia quae haec facere approbatur, facit ut et homo et aqua sint supra coelum.