QUAESTIO PRIMA.

In primis quaero a te, utrum Deus Trinitas sit; et quibus testimoniis approbes, nosse desidero.

RESP.

Principium Geneseos evidenter ostendit. Ait enim: In principio fecit Deus coelum et terram. Quem alium principium intelligendum putabimus, nisi Filium? Ipse enim de se ipso interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus coelum et terram: Omnia per ipsum facta sunt, sicut evangelista Joannes narrat, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Procul dubio in Dei nomine Pater, in principii nomine Filius intelligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus coelum et terram; subsecutus adjunxit, Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, 2): qui tertia est in Trinitate persona. Igitur si Trinitas non esset, nunquam Dominus noster Jesus Christus diceret discipulis suis, Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nec baptizato Domino in Jordane a Joanne, vox de coelo diceret, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec Spiritus sanctus in columbae specie descendisse super eum, et mansisse diceretur (Id. III, 17, 16). Miror infelicem Sabellianam haeresim, hoc est, Patripassianorum, quod sic caeci sunt mente, ut tam praeclara, tam aperta testimonia non attendant. Ipsi namque asserunt unam esse personam, id est, ipsum sibi Filium esse qui Pater est, et ipsum Spiritum sanctum. Sed nos caecitatem ipsorum relinquentes, tres personas secundum Scripturas sanctas intelligamus; id est, alium esse Patrem qui genuit, alium Filium qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Igitur Filius Dei natura est Filius, non adoptione. Sic enim scriptum est: Ex utero, inquit, ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos, aut corporeus esse credendus sit; sed per uterum substantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius. Quod est Pater, hoc genuit: Deus Deum, lux lucem. Igitur, sicut homo hominem, et canis canem gignit: nunquam autem visum est ut homo genuerit canem. Ac per hoc non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso Filium genuit.