QUAESTIO XXVIII. |
Nonne totam terram aqua tegebat? Et quomodo Scriptura dicit, Congregentur aquae quae sub coelo sunt, in locum unum, et appareat arida (Ibid., 9)?RESP.Totam terram aqua tegebat sicut rarissima nebula, quae postea in unum redacta atque collecta est, ut posset etiam terrae species apparere. Quamvis terra longe lateque subsidens, potuit concavas partes praebere, quae confluentes aquas susciperent, ut arida appareret. |