QUAESTIO XXIX.

Cum Deus omnia bona creaverit, dicente Scriptura, Et ecce omnia quae fecit Deus, bona valde (Ibid., 31); cur rursus Dominus in Evangelio dicit, Nemo bonus, nisi solus Deus (Marc. X, 18)?

RESP.

Quod homo sit bonus, idem ipse Dominus in Evangelio dicit: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Matth. XII, 35). Sed ut hoc diceret, Nemo bonus, nisi solus Deus; illi scilicet respondebat qui vitam aeternam ab eo quaerebat, illi qui tantum hominem arbitrabatur, dicens, Magister bone. Ideoque sic respondit, dicens, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi solus Deus: id est, Forma ista assumpta, quam cernis, quam videbunt boni et mali, pii et impii, non erit eis in bonum qui mala agunt. Ergo non me dicas secundum hanc formam bonum, quam videbunt illi qui pupugerunt. Est alia forma, quam non videbunt impii, quam non videbunt nisi justi; secundum hanc formam bonus sum eis qui digni fuerint me videre.