QUAESTIO XXX.

Fons, inquit sancta Scriptura, ascendebat de terra, irrigans universam faciem terrae (Gen. II, 6). Si universam terram irrigabat, ergo et montes irrigabat; quia et montes utique terra sunt. Si vero et montes irrigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam virentem et facientem semen? aut quomodo habitabat homo in terra, si universam terram aqua tegebat?

RESP.

Fons ibi ponitur singularis pro plurali numero. Hoc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequenter reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eos muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos (Psal. LXXVII, 45): cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. CIV, 34): non ait, locustae; sed, locusta. En habes singularem numerum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum,

“Uterumque armato milite complent”

(Virgil., Aeneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter unitatem naturae dictum est unus fons; ut omnes intelligamus qui sunt in terra: quia quodam modo omnes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terrae, non totam terram rigabat, sed partem. A toto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus est, Christus resurrexit: cum non mortuus fuerit, neque resurrexerit nisi secundum carnem.